- COMITIA
- COMITIAorum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia, Aedilitia; quique scil. Consules, Praetores, Quaestores, Tribuni, Aediiles creabantur. Tria fuerunt Comitiorum genera; Curiata, Centuriata, Tributa, nam quae calata Comitia legimus, ea sunt vel curiata, vel centuriata; ex eo, quod primis temporibus calandi verbum pro vocandi usitatum erat. Curiata Comitia erant, quum curiatim κατα φυλὰς populus Romanus suffragia ferebat. Centuriata quum centuriatim, sive per centurias; Tributa, quum tributim sive per Tribus. Dionys. l. 7. scribit, in comitiis Curiatis omnem potestatem creandi magistratus fuisse penes populum; in Centuriatis autem penes divites. Inde Comitium, i. e. locus comitiorum. ceterum de Comitiis plura vide apud Manutium, libro de Legg. Romanis. Fuit autem inter eminentissima summi imperii iura, ius Comitiorum et creatio Magistratuum. Itaque Maecenas, Consiliator vere regius, apud Dionem, l. 52. Augustum monet, ut ex ratione status Monarchica ad se trahat tantam potestatem. Intellexit facile vim eius consilii Augustus, sed exemplum moderandi Iulius iam dederat; quod secutus, partitus est cum populo Comitia, sive verius, videri voluit pattitus, exceptâ Consulum creatione, quam sibi Senatuive reservavit in solidum. Postea Tiberius, sive consiliô Augusti instigatus, sive quod sponte vim Principatus omnibus modis intendere destinaverat, totum ius Comitiorum populo ademptum sibi vindicavit, nisi quod simulacri causâ cum Senatu id voluit communicatum, vide Tacitum, l. 1. Annal. c. 15. Lipsium in eum, Clapmarium, l. 6. Arcan. 7. Boeclerum, in Velleii l. 2. c. 124. verba, Primum principalium eius operum fuit ordinatio Comitiorum: quam manu suâ scriptam D. Augustus reliquerat: Rosinum etc. Comitiorum et Conciliorum discrimen Laelius Felix, apud A. Gellium, l. 15. c. 27. hoc constituit, ut Comitia dicantur universi populi conventus, ad aliquid suffragiis suis decernendum: Concilia vero partis populi conventus ad aliquid iubendum; cuius generis erant, quae a Tribunis Pleb. indicebantur Comitia. Habebant enim ius vocandae plebis, non universi populi. Interim discrimen hoc anxie non observat Livius. Sic enim ille, l. 3. Iudicii die cum excusaretur solum vertisse exilii causâ, nihilominus Virginiô Comitia habente, collegae appellati dimisêre Concilium. Alibi, ubi de iudicio Manlii, quod Centuriatis Comitiis peractum fuit, disserit: In lucum, inquit, Petilinum Concilium populi indictum est. Cicero tamen de Legg. l. 2. c. 12. ea distinguit: Quid enim maius est, ait, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus Comitatus et Concilia vel instituta obnuntiare, vel habita rescindere. Et post reditum in Senatu: Tribunus Pleb. tulit, ne obnuntiare Concilio aut Comitiis liceret etc. Apud Athenienses Comitia Prytanes indicebant; idque 4. vicibus, intra 35. dies, Pollux, l. 8. c. 9. Sect. 7. Inprimis, in Magistratus inquirebatur, bene ne an secus officiô functi sint, idque die 11. Prytaneias: In secundis, quae cogebantur die 20. cuilibet, licitum erat, de publicis privatisque negotiis verba facere: In tertiis, die 30. audiebantur exteratum Gentium Legati.Ultima tandem, quae die 33. haberi erant solita, expediebant res sacras et ad Deorum cultum spectantes. Graec. Κυείαι Ε᾿κκλησίαι dicebantur, quia in iis solebant κυρεῖνψηφίσματα, condere decreta seu plebiscita, ut loquitur Scholiastes Aristophanis in Acharn. Cum vero, ob subitum quiddam, extra ordinem convocari populum necessitas postulabat, dicta sunt illa Comitia Σύγκλητοι Ε᾿κκλησίαι, Convocationes, seu Comitia calata. Aliud Comitiorum genus apud eosdem fuit Κατεκκλησία, cum ex agro quoque populus coibat Pollux tamen Σύγκλητον quoque Κατεκκλησίαν dici contendit. Ut ad Κυρίας promptius accederent, Praeconis voce monebantur; quo alludere videtur Aristophanes. Ε᾿κκλήσιαζ. cum ait: δἐυτερον κεκόκκνκεν. Imo quia segniter admodum in contiones ῃομίμους conveniebant, itaque solebant duo ministri fune rubricatô exstentô per forum turbam in Contionem compellere, quô qui inuncti erant, mulctam solvebant. Unde Aristophanes, Acharn. κἄνω καὶ κάτω τὸ χοινίον φἐυγουσι τὸ μεμιλτωμένον , supra atque infra funem fugiunt rubricatum. In quae verba addit Scholiastes, καὶ ἀπέκλειον τὰς οδοὺς, τὰς μὴ φερούτας είς τὴν ἐκκλησίαν καὶ τὰ ὤνια ἀνήρουν εν ταῖς ἀγοραῖς, ἅπως μὴ περὶ ταῦτα διατρίβοιεν. Insuper occludebant vias, non ducentes in contionem, et quae venum exponebantur in foro tollebant ne circa ea morarentur. Ab his porro nemo civis arcebatur, exceptis iis qui infamiâ erant notati. Sed nec servis, nec peregrinis nec feminis a cecropis tempore, licebat ἐκκλησιάζειν. Triobolus autem dabatur τοῖς ἐκκλησιάζουσι, quem tamen sero venientes non accipiebant: itaque lucelli huius gratiâ in Comitia maxime conveniebant οἱ ςθῆτες, Atheniensium proletarii atque capite censi, unde iocus Comici Plut.Ε᾿κκλησία δ᾿ οὐχὶ διὰ τοῦτον γίνε ται;concio nonne huius gratiâ erit?Divites vero, ne multarentur, veniebant. Primus dedisse τὸ ἐκκλησιαςικὸν commemoratur Agyrrhius, cuius meminit Graecus Aristophanis interpres, aliis Callistrato cognomine Parnyti id tribuentibus; sed hic obolum primus constituit, Agyrrhius vero τὸ ἐκκλησιαςικὸν auctius reddidit, circa Olymp. 97. Vide Diodor. Sic. l. 14. Numerus τῶ ἐκκλησιαζόντων, videtur debuisse ad minimum esse sex mille qui suffragia ferrent, ut rata forent decreta: unde toties numeri huius in Legibus mentio, et exempla passim obvia. Facile autem is initi poterati, initô illô calculorum quos in urnas miserant, vel εν χειροτονίαις, omnes numerando manus, quod τȏυ χειροςκόπου munus erat: quemadmodum Lexiarchi cavebant, ne quis contioni interesset, cui id non licebat. Convocatô populô, si sivistrum apparuisset omen, concio in proximam diem differebantur; sin minus, peractis sacris, quae Εἰσιτήρια et Κατάρσια dicebantur, Praeco sollenni formulâ, ex Lege, adprecabatur omnia fausta ac prospera toti Atheniensium populo, orareque iubebat, quibus licebat. Dein recitabat προβούλευυια Senatus quingentorum, secundum quod rogandus et in suffragia mittendus erat populus, quô recitatô, iubebat in medium consulere qui vellet. Vide Aristophanem, graphice hunc ritum describentem ςθεσμοφοριαζούσαις: ubi non preces solum concipi, sed etiam ditis devoveri τὸν ἐπιβουλεύσαντά τι τῷ δήμῳ κακὸν, male Rei publ. consulentem, inter alia, docet. primi dein ad populum verba faciebant seniores, quos minores pro aetatis uniuscuiusque ratione atque ordine excipiebant, idque ex Solonis lege; ad quod invitabantur Praecomis voce: Τίς ἀγοξἐυειν βούλε ται τῶ ὑπὲρ πεντήκοντα ἔτη γεγονότων; λέγεςν τῶ ἀλλων Α᾿θηνάιων τὸν βουλόμενον, οἷς ἔξεςι, Quis maior quinquagenariô orationem ad populum habere vulut? Quis aliorum Atheniensium, quibus licet, orationem habere vult? Intererant vero Iuvenes, ex quo inscripti fuerant Lexiarchico, anno aetat. 23. Dicturi pro contione apud populum, coronas capiti imponebant; Unde Aristoph.Θέρε τὸν ςέφανον ἐγὼ γὰρ αὖ λέξω πάλιν,Cedo coronam, ego enim rursus orabo.At cui aures commodare nolebant Prytanes, silentium imperabant: etiam e suggesto deturbabant per apparitores, ut iterum testis est Aristoph. Acharn. Postea ubi omnes, qui vellent, dixerant, Proedri populum in suffragia mittebant, nisi forte intercederent Nomophylaces, qui Proedris adsidebant, de quibus vide Polucem, l. 8. c. 9. aut ipse, qui Psephisma scripserat, sententiam mutaret, Plut. in Aristide. Inter Proedros autem partes eraut marime Epistatae, Demosth. in Androtiana. Populo in suffragia eunti Prytanes calculos dabant, quos unusquisque mittebat in cados, qui destituti erant in parte loci, ubi conveniebant, cancellis undique septâ. Quô factô Prytanes contionem dimittebant per Praeconem sollenni formulâ, in sequentem contionem τῶ νομίμων: nec licebat Plebiscitô seu Psephismate factô Prytanibus populum denuo mittere in suffragia de re, de qua iam Psephisma scriptum esset, iuxta Legem: Τοὺς πρυτάνεις μὴ ἀναψηφίσυι, cuius meminit Nicias apud Thucydidem, Histor. l. 6. etc. Vide Sam. Petitum, Commentar. in Leges Atticas, l. 3. tit. 1. Locus in quo Comitia Atheniensium seu concio habebatur, Πνὺξ Pnyx dictus est, ἀπὸ τȏυ πεπυκνάςθαι ἄνδρας εν αὐτῇ, quod viri confertim ibi convenirent: Aristophani πέτρα rupes dicitur, ὀρεινὴ γὰρ ῃἦν, in clivo enim erat. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae, l. 3. c. 2. Hinc Comitiales dies, a Fastis, Comperendinis ac Statis distincti, erant quibus cum populo agi licebat: De quibus vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Bersmannum, in suis Annotat in Rom. Cal. ad finem Ovid. Fast. etc. Comitialis morbus, de quo vide infra Sontes, sic dictus, quod si quis eô correptus in Comitiis concidisset, Comitium populi labes horrenda diremit, ut ait Serenus Sammonicus. Homo vero Comitialis dictus est, litium sectator et perpetuus causarum concatenator, Angl. a wrangler in the law or a litigious person, Thom. Godwyn. Anthologiae Rom. l. 3. Sect. 1. c. 1. Item Comitiatus, celebratio Comitiorum: Unde et Comitiatum et contionem avocare, apud A. Gellium, l. 13. c. 16. est, impedire ne Comitia habeantur. In Legg. XII. Tabb.De capite civis, nisi per maximum Comitatum, ne ferunto, i. e. per Centuriata Comitia, hi quibus populus descriptus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibebat in suffragium cousilii, quam fuse in Tribus vocatus. Mentionem legis facit Cicero de Legg. l. 3. et Orat. pro Sestio. Vide quoque infra voce Privilegium, et plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. De Comitiis veterum Francorum, dicemus infra, voce Malbergium, it. Mallus, Placita etc. Vide quoque Parlamentum, Roncalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.